Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 20:36-49 Vulgata Latina (VULG)

36.  Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terræ Ægypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.

37.  Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis fœderis.

38.  Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.

39.  Et vos, domus Israël, hæc dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :

40.  in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quæram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.

41.  In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.

42.  Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.

43.  Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.

44.  Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.

45.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

46.  Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri,et stilla ad africum,et propheta ad saltum agri meridiani.

47.  Et dices saltui meridiano :Audi verbum Domini :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego succendam in te ignem,et comburam in te omne lignum viride,et omne lignum aridum :non extinguetur flamma succensionis :et comburetur in ea omnis faciesab austro usque ad aquilonem,

48.  et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam,nec extinguetur.

49.  Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?

Read complete chapter Ezechielis 20