1. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2. Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
3. Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.
4. Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.
5. Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
6. in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
7. et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :