Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 16:49-58 Vulgata Latina (VULG)

49.  Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :

50.  et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.

51.  Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.

52.  Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatæ sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas.

53.  Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,

54.  ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas.

55.  Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram.

56.  Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ,

57.  antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum.

58.  Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.

Read complete chapter Ezechielis 16