Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 16:24-32 Vulgata Latina (VULG)

24.  et ædificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.

25.  Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :

26.  et fornicata es cum filiis Ægypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.

27.  Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata.

28.  Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :

29.  et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es.

30.  In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis ?

31.  Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,

32.  sed quasi mulier adultera, quæ super virum suum inducit alienos.

Read complete chapter Ezechielis 16