Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 13:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3.  Hæc dicit Dominus Deus :Væ prophetis insipientibus,qui sequuntur spiritum suum,et nihil vident !

4.  Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5.  Non ascendistis ex adverso,neque opposuistis murum pro domo Israël,ut staretis in prælio in die Domini.

6.  Vident vana, et divinant mendacium,dicentes : Ait Dominus,cum Dominus non miserit eos :et perseveraverunt confirmare sermonem.

7.  Numquid non visionem cassam vidistis,et divinationem mendacem locuti estis,et dicitis : Ait Dominus,cum ego non sim locutus ?

8.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium,ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9.  Et erit manus mea super prophetasqui vident vana, et divinant mendacium :in consilio populi mei non erunt,et in scriptura domus Israël non scribentur,nec in terram Israël ingredientur,et scietis quia ego Dominus Deus :

10.  eo quod deceperint populum meum,dicentes : Pax, et non est pax :et ipse ædificabat parietem,illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11.  Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit :erit enim imber inundans,et dabo lapides prægrandes desuper irruentes,et ventum procellæ dissipantem.

Read complete chapter Ezechielis 13