Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 11:12-25 Vulgata Latina (VULG)

12.  et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13.  Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15.  Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.

16.  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17.  Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18.  Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19.  Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20.  ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21.  Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22.  Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23.  et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24.  Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25.  Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

Read complete chapter Ezechielis 11