Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 10:15-22 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16.  Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17.  Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18.  Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19.  Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20.  Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21.  Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22.  Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

Read complete chapter Ezechielis 10