Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 10:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2.  Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3.  Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4.  Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

Read complete chapter Ezechielis 10