Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 40:7-22 Vulgata Latina (VULG)

7.  labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

8.  Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

9.  Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :

10.  altare holocausti et omnia vasa ejus,

11.  labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

12.  Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

13.  indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.

14.  Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

15.  Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

16.  Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,

17.  et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

18.  Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.

19.  Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.

20.  Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

21.  ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.

22.  Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,

Read complete chapter Exodus 40