Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 40:23-36 Vulgata Latina (VULG)

23.  locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.

24.  Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

25.  et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

26.  Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,

27.  et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.

28.  Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.

29.  Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,

30.  cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.

31.  Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.Postquam omnia perfecta sunt,

32.  operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.

33.  Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.

34.  Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :

35.  si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

36.  Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.

Read complete chapter Exodus 40