Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 40:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

3.  et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :

4.  et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,

5.  et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

6.  et ante illud altare holocausti :

7.  labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

8.  Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

9.  Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :

10.  altare holocausti et omnia vasa ejus,

Read complete chapter Exodus 40