Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 4:20-27 Vulgata Latina (VULG)

20.  Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.

21.  Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.

22.  Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.

23.  Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

24.  Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.

25.  Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.

26.  Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.

27.  Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.

Read complete chapter Exodus 4