Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 4:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.

13.  At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.

14.  Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.

15.  Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.

16.  Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent.

17.  Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

18.  Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.

19.  Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam.

20.  Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.

Read complete chapter Exodus 4