Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 39:29-41 Vulgata Latina (VULG)

29.  Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30.  et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31.  Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32.  Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33.  opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34.  velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35.  mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36.  candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37.  altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38.  et tentorium in introitu tabernaculi ;

39.  altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40.  tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41.  Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

Read complete chapter Exodus 39