Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 39:16-27 Vulgata Latina (VULG)

16.  et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17.  e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18.  Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19.  stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

20.  Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21.  et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22.  deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23.  et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24.  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25.  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26.  et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27.  feminalia quoque linea, byssina :

Read complete chapter Exodus 39