Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 36:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2.  Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3.  tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4.  Unde artifices venire compulsi,

5.  dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6.  Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7.  eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8.  Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9.  quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10.  Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11.  Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12.  ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13.  Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14.  Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15.  unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

Read complete chapter Exodus 36