Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 33:13-21 Vulgata Latina (VULG)

13.  Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14.  Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15.  Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16.  In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17.  Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18.  Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19.  Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20.  Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21.  Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

Read complete chapter Exodus 33