Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 32:27-35 Vulgata Latina (VULG)

27.  quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28.  Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29.  Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30.  Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31.  Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32.  aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33.  Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34.  tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35.  Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

Read complete chapter Exodus 32