Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 31:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,

9.  et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,

10.  vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :

11.  oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quæ præcepi tibi, facient.

12.  Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

13.  Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.

14.  Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

15.  Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.

16.  Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum

Read complete chapter Exodus 31