Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 30:8-21 Vulgata Latina (VULG)

8.  et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

9.  Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.

10.  Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.

11.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12.  Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.

13.  Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.

14.  Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.

15.  Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

16.  Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.

17.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

18.  Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

19.  lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

20.  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,

21.  ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.

Read complete chapter Exodus 30