Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 30:7-15 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :

8.  et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

9.  Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.

10.  Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.

11.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12.  Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.

13.  Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.

14.  Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.

15.  Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

Read complete chapter Exodus 30