Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 30:31-38 Vulgata Latina (VULG)

31.  Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

32.  Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.

33.  Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

34.  Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; æqualis ponderis erunt omnia :

35.  faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.

36.  Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.

37.  Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.

38.  Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

Read complete chapter Exodus 30