Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 28:32-43 Vulgata Latina (VULG)

32.  in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33.  Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34.  ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35.  Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36.  Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37.  Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38.  imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39.  Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40.  Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41.  vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42.  Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43.  et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

Read complete chapter Exodus 28