Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 28:15-27 Vulgata Latina (VULG)

15.  Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16.  Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17.  Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18.  in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19.  in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20.  in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21.  Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22.  Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23.  et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24.  catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25.  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26.  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27.  Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

Read complete chapter Exodus 28