Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 26:24-36 Vulgata Latina (VULG)

24.  Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25.  Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26.  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27.  et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28.  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29.  Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.

30.  Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31.  Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :

32.  quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.

33.  Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.

34.  Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,

35.  mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

36.  Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.

Read complete chapter Exodus 26