Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 26:10-27 Vulgata Latina (VULG)

10.  Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

11.  Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.

12.  Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.

13.  Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.

14.  Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.

15.  Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

16.  quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.

17.  In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18.  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19.  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20.  In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21.  quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22.  Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23.  et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24.  Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25.  Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26.  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27.  et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

Read complete chapter Exodus 26