Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 23:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2.  Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3.  Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4.  Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5.  Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6.  Non declinabis in judicium pauperis.

7.  Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8.  Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9.  Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10.  Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11.  anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12.  Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13.  Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14.  Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

Read complete chapter Exodus 23