Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 22:20-31 Vulgata Latina (VULG)

20.  Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

21.  Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.

22.  Viduæ et pupillo non nocebitis.

23.  Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum :

24.  et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.

25.  Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.

26.  Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.

27.  Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.

28.  Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.

29.  Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.

30.  De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

31.  Viri sancti eritis mihi : carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

Read complete chapter Exodus 22