Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 20:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  Non occides.

14.  Non mœchaberis.

15.  Non furtum facies.

16.  Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17.  Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18.  Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19.  dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20.  Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21.  Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22.  Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23.  Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24.  Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25.  Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26.  Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Read complete chapter Exodus 20