Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 16:28-36 Vulgata Latina (VULG)

28.  Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?

29.  videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.

30.  Et sabbatizavit populus die septimo.

31.  Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

32.  Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

33.  Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,

34.  sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.

35.  Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.

36.  Gomor autem decima pars est ephi.

Read complete chapter Exodus 16