Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Exodus 15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,equum et ascensorem dejecit in mare.

2.  Fortitudo mea, et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem :iste Deus meus, et glorificabo eum :Deus patris mei, et exaltabo eum.

3.  Dominus quasi vir pugnator,Omnipotens nomen ejus,

4.  currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5.  Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.

6.  Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7.  Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8.  Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9.  Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10.  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11.  Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12.  Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13.  Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14.  Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15.  Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16.  Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17.  Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18.  Dominus regnabit in æternum et ultra.

19.  Ingressus est enim eques Pharaocum curribus et equitibus ejus in mare :et reduxit super eos Dominusaquas maris :filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20.  Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21.  quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :equum et ascensorem ejus dejecit in mare.

22.  Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23.  Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24.  Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25.  At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26.  dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27.  Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.