Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 7:23-38 Vulgata Latina (VULG)

23.  Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :non defraudes illum libertate,neque inopem derelinquas illum.

24.  Pecora tibi sunt, attende illis :et si sunt utilia, perseverent apud te.

25.  Filii tibi sunt ? erudi illos,et curva illos a pueritia illorum.

26.  Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum,et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.

27.  Trade filiam, et grande opus feceris :et homini sensato da illam.

28.  Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam :et odibili non credas te.In toto corde tuo

29.  honora patrem tuum,et gemitus matris tuæ ne obliviscaris :

30.  memento quoniam nisi per illos natus non fuisses :et retribue illis, quomodo et illi tibi.

31.  In tota anima tua time Dominum,et sacerdotes illius sanctifica.

32.  In omni virtute tua dilige eum qui te fecit,et ministros ejus ne derelinquas.

33.  Honora Deum ex tota anima tua,et honorifica sacerdotes,et propurga te cum brachiis.

34.  Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis,et de negligentia tua purga te cum paucis.

35.  Datum brachiorum tuorum,et sacrificium sanctificationis offeres Domino,et initia sanctorum.

36.  Et pauperi porrige manum tuam,ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.

37.  Gratia dati in conspectu omnis viventis,et mortuo non prohibeas gratiam.

38.  Non desis plorantibus in consolatione,et cum lugentibus ambula.

Read complete chapter Ecclesiasticus 7