Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 7:15-31 Vulgata Latina (VULG)

15.  Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum,et non iteres verbum in oratione tua.

16.  Non oderis laboriosa opera,et rusticationem creatam ab Altissimo.

17.  Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.

18.  Memento iræ, quoniam non tardabit.

19.  Humilia valde spiritum tuum,quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.

20.  Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem,neque fratrem carissimum auro spreveris.

21.  Noli discedere a muliere sensata et bona,quam sortitus es in timore Domini :gratia enim verecundiæ illius super aurum.

22.  Non lædas servum in veritate operantem,neque mercenarium dantem animam suam.

23.  Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua :non defraudes illum libertate,neque inopem derelinquas illum.

24.  Pecora tibi sunt, attende illis :et si sunt utilia, perseverent apud te.

25.  Filii tibi sunt ? erudi illos,et curva illos a pueritia illorum.

26.  Filiæ tibi sunt ? serva corpus illarum,et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.

27.  Trade filiam, et grande opus feceris :et homini sensato da illam.

28.  Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam :et odibili non credas te.In toto corde tuo

29.  honora patrem tuum,et gemitus matris tuæ ne obliviscaris :

30.  memento quoniam nisi per illos natus non fuisses :et retribue illis, quomodo et illi tibi.

31.  In tota anima tua time Dominum,et sacerdotes illius sanctifica.

Read complete chapter Ecclesiasticus 7