Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 6:23-37 Vulgata Latina (VULG)

23.  Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,et non est multis manifestata :quibus autem cognita est,permanet usque ad conspectum Dei.

24.  Audi, fili, et accipe consilium intellectus,et ne abjicias consilium meum.

25.  Injice pedem tuum in compedes illius,et in torques illius collum tuum.

26.  Subjice humerum tuum, et porta illam,et ne acedieris vinculis ejus.

27.  In omni animo tuo accede ad illam,et in omni virtute tua conserva vias ejus.

28.  Investiga illam, et manifestabitur tibi :et continens factus, ne derelinquas eam :

29.  in novissimis enim invenies requiem in ea,et convertetur tibi in oblectationem.

30.  Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis,et torques illius in stolam gloriæ :

31.  decor enim vitæ est in illa,et vincula illius alligatura salutaris.

32.  Stolam gloriæ indues eam,et coronam gratulationis superpones tibi.

33.  Fili, si attenderis mihi, disces :et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.

34.  Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam :et si dilexeris audire, sapiens eris.

35.  In multitudine presbyterorum prudentium sta,et sapientiæ illorum ex corde conjungere,ut omnem narrationem Dei possis audire,et proverbia laudis non effugiant a te.

36.  Et si videris sensatum, evigila ad eum,et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

37.  Cogitatum tuum habe in præceptis Dei,et in mandatis illius maxime assiduus esto :et ipse dabit tibi cor,et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.

Read complete chapter Ecclesiasticus 6