Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 6:21-25 Vulgata Latina (VULG)

21.  Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus !et non permanebit in illa excors.

22.  Quasi lapidis virtus probatio erit in illis :et non demorabuntur projicere illam.

23.  Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus,et non est multis manifestata :quibus autem cognita est,permanet usque ad conspectum Dei.

24.  Audi, fili, et accipe consilium intellectus,et ne abjicias consilium meum.

25.  Injice pedem tuum in compedes illius,et in torques illius collum tuum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 6