Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 50:25-31 Vulgata Latina (VULG)

25.  det nobis jucunditatem cordis,et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos :

26.  credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam,ut liberet nos in diebus suis.

27.  Duas gentes odit anima mea :tertia autem non est gens quam oderim :

28.  qui sedent in monte Seir, et Philisthiim,et stultus populus qui habitat in Sichimis.

29.  Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice istoJesus, filius Sirach, Jerosolymita,qui renovavit sapientiam de corde suo.

30.  Beatus qui in istis versatur bonis :qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.

31.  Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est.

Read complete chapter Ecclesiasticus 50