Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 48:14-24 Vulgata Latina (VULG)

14.  nec superavit illum verbum aliquod,et mortuum prophetavit corpus ejus.

15.  In vita sua fecit monstra,et in morte mirabilia operatus est.

16.  In omnibus istis non pœnituit populus,et non recesserunt a peccatis suis,usque dum ejecti sunt de terra sua,et dispersi sunt in omnem terram :

17.  et relicta est gens perpauca,et princeps in domo David.

18.  Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo :alii autem multa commiserunt peccata.

19.  Ezechias munivit civitatem suam,et induxit in medium ipsius aquam :et fodit ferro rupem,et ædificavit ad aquam puteum.

20.  In diebus ipsius ascendit Sennacherib,et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos :et extulit manum suam in Sion,et superbus factus est potentia sua.

21.  Tunc mota sunt corda et manus ipsorum :et doluerunt quasi parturientes mulieres.

22.  Et invocaverunt Dominum misericordem,et expandentes manus suas extulerunt ad cælum :et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.

23.  Non est commemoratus peccatorum illorum,neque dedit illos inimicis suis :sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.

24.  Dejecit castra Assyriorum,et contrivit illos angelus Domini :

Read complete chapter Ecclesiasticus 48