Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 48:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et surrexit Elias propheta quasi ignis,et verbum ipsius quasi facula ardebat.

2.  Qui induxit in illos famem :et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt :non enim poterant sustinere præcepta Domini.

3.  Verbo Domini continuit cælum,et dejecit de cælo ignem ter.

4.  Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis.Et quis potest similiter sic gloriari tibi ?

5.  qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis,in verbo Domini Dei :

6.  qui dejecisti reges ad pernicem,et confregisti facile potentiam ipsorum,et gloriosos de lecto suo :

7.  qui audis in Sina judicium,et in Horeb judicia defensionis :

8.  qui ungis reges ad pœnitentiam,et prophetas facis successores post te :

9.  qui receptus es in turbine ignis,in curru equorum igneorum :

10.  qui scriptus es in judiciis temporum,lenire iracundiam Domini,conciliare cor patris ad filium,et restituere tribus Jacob.

11.  Beati sunt qui te viderunt,et in amicitia tua decorati sunt.

12.  Nam nos vita vivimus tantum :post mortem autem non erit tale nomen nostrum.

13.  Elias quidem in turbine tectus est,et in Eliseo completus est spiritus ejus :in diebus suis non pertimuit principem,et potentia nemo vicit illum :

14.  nec superavit illum verbum aliquod,et mortuum prophetavit corpus ejus.

Read complete chapter Ecclesiasticus 48