Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 45:15-31 Vulgata Latina (VULG)

15.  Sic pulchra ante ipsum non fuerunt taliausque ad originem.

16.  Non est indutus illa alienigena aliquis,sed tantum filii ipsius soli,et nepotes ejus per omne tempus.

17.  Sacrificia ipsiusconsumpta sunt igne quotidie.

18.  Complevit Moyses manus ejus,et unxit illum oleo sancto.

19.  Factum est illi in testamentum æternum,et semini ejus, sicut dies cæli,fungi sacerdotio, et habere laudem,et glorificare populum suum in nomine ejus.

20.  Ipsum elegit ab omni vivente,offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem,in memoriam placare pro populo suo :

21.  et dedit illi in præceptis suis potestatem,in testamentis judiciorum :docere Jacob testimonia,et in lege sua lucem dare Israël.

22.  Quia contra illum steterunt alieni,et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto,qui erant cum Dathan et Abiron,et congregatio Core in iracundia.

23.  Vidit Dominus Deus, et non placuit illi,et consumpti sunt in impetu iracundiæ.

24.  Fecit illis monstra,et consumpsit illos in flamma ignis.

25.  Et addidit Aaron gloriam,et dedit illi hæreditatem,et primitias frugum terræ divisit illi.

26.  Panem ipsis in primis paravit in satietatem :nam et sacrificia Domini edent,quæ dedit illi et semini ejus.

27.  Ceterum in terra gentes non hæreditabit,et pars non est illi in gente :ipse est enim pars ejus, et hæreditas.

28.  Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est,imitando eum in timore Domini,

29.  et stare in reverentia gentis :in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël.

30.  Ideo statuit illi testamentum pacis,principem sanctorum et gentis suæ,ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum.

31.  Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda,hæreditas ipsi et semini ejus :ut daret sapientiam in cor nostrum,judicare gentem suam in justitia,ne abolerentur bona ipsorum :et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.

Read complete chapter Ecclesiasticus 45