Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 45:15-25 Vulgata Latina (VULG)

15.  Sic pulchra ante ipsum non fuerunt taliausque ad originem.

16.  Non est indutus illa alienigena aliquis,sed tantum filii ipsius soli,et nepotes ejus per omne tempus.

17.  Sacrificia ipsiusconsumpta sunt igne quotidie.

18.  Complevit Moyses manus ejus,et unxit illum oleo sancto.

19.  Factum est illi in testamentum æternum,et semini ejus, sicut dies cæli,fungi sacerdotio, et habere laudem,et glorificare populum suum in nomine ejus.

20.  Ipsum elegit ab omni vivente,offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem,in memoriam placare pro populo suo :

21.  et dedit illi in præceptis suis potestatem,in testamentis judiciorum :docere Jacob testimonia,et in lege sua lucem dare Israël.

22.  Quia contra illum steterunt alieni,et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto,qui erant cum Dathan et Abiron,et congregatio Core in iracundia.

23.  Vidit Dominus Deus, et non placuit illi,et consumpti sunt in impetu iracundiæ.

24.  Fecit illis monstra,et consumpsit illos in flamma ignis.

25.  Et addidit Aaron gloriam,et dedit illi hæreditatem,et primitias frugum terræ divisit illi.

Read complete chapter Ecclesiasticus 45