Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 40:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus :et super hæc virides sationes.

23.  Amicus et sodalis in tempore convenientes,et super utrosque mulier cum viro.

24.  Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :et super eos misericordia liberabit.

25.  Aurum et argentum est constitutio pedum :et super utrumque consilium beneplacitum.

26.  Facultates et virtutes exaltant cor,et super hæc timor Domini.

27.  Non est in timore Domini minoratio :et non est in eo inquirere adjutorium.

28.  Timor Domini sicut paradisus benedictionis,et super omnem gloriam operuerunt illum.

29.  Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas :melius est enim mori quam indigere.

30.  Vir respiciens in mensam alienam,non est vita ejus in cogitatione victus :alit enim animam suam cibis alienis :

31.  vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.

32.  In ore imprudentis condulcabitur inopia,et in ventre ejus ignis ardebit.

Read complete chapter Ecclesiasticus 40