Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 4:22-36 Vulgata Latina (VULG)

22.  Si autem oberraverit, derelinquet eum,et tradet eum in manus inimici sui.

23.  Fili, conserva tempus,et devita a malo.

24.  Pro anima tua ne confundaris dicere verum :

25.  est enim confusio adducens peccatum,et est confusio adducens gloriam et gratiam.

26.  Ne accipias faciem adversus faciem tuam,nec adversus animam tuam mendacium.

27.  Ne reverearis proximum tuum in casu suo,

28.  nec retineas verbum in tempore salutis.Non abscondas sapientiam tuam in decore suo :

29.  in lingua enim sapientia dignoscitur :et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati,et firmamentum in operibus justitiæ.

30.  Non contradicas verbo veritatis ullo modo,et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.

31.  Non confundaris confiteri peccata tua,et ne subjicias te omni homini pro peccato.

32.  Noli resistere contra faciem potentis,nec coneris contra ictum fluvii.

33.  Pro justitia agonizare pro anima tua,et usque ad mortem certa pro justitia :et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.

34.  Noli citatus esse in lingua tua,et inutilis, et remissus in operibus tuis.

35.  Noli esse sicut leo in domo tua,evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.

36.  Non sit porrecta manus tua ad accipiendum,et ad dandum collecta.

Read complete chapter Ecclesiasticus 4