Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 38:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Pax enim Dei super faciem terræ.

9.  Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :sed ora Dominum, et ipse curabit te.

10.  Averte a delicto, et dirige manus,et ab omni delicto munda cor tuum.

11.  Da suavitatem et memoriam similaginis,et impingua oblationem, et da locum medico :

12.  etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,quia opera ejus sunt necessaria.

13.  Est enim tempus quando in manus illorum incurras :

14.  ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,et sanitatem, propter conversationem illorum.

15.  Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,incidet in manus medici.

16.  Fili, in mortuum produc lacrimas,et quasi dira passus incipe plorare :et secundum judicium contege corpus illius,et non despicias sepulturam illius.

17.  Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,et consolare propter tristitiam :

Read complete chapter Ecclesiasticus 38