Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 38:14-29 Vulgata Latina (VULG)

14.  ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,et sanitatem, propter conversationem illorum.

15.  Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,incidet in manus medici.

16.  Fili, in mortuum produc lacrimas,et quasi dira passus incipe plorare :et secundum judicium contege corpus illius,et non despicias sepulturam illius.

17.  Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,et consolare propter tristitiam :

18.  et fac luctum secundum meritum ejusuno die, vel duobus, propter detractionem :

19.  a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,et tristitia cordis flectit cervicem.

20.  In abductione permanet tristitia,et substantia inopis secundum cor ejus.

21.  Ne dederis in tristitia cor tuum,sed repelle eam a te, et memento novissimorum.

22.  Noli oblivisci, neque enim est conversio :et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.

23.  Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum :mihi heri, et tibi hodie.

24.  In requie mortui requiescere fac memoriam ejus,et consolare illum in exitu spiritus sui.

25.  Sapientia scribæ in tempore vacuitatis,et qui minoratur actu sapientiam percipiet,qua sapientia replebitur.

26.  Qui tenet aratrum,et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat,et conversatur in operibus eorum,et enarratio ejus in filiis taurorum.

27.  Cor suum dabit ad versandos sulcos,et vigilia ejus in sagina vaccarum.

28.  Sic omnis faber et architectus,qui noctem tamquam diem transigit :qui sculpit signacula sculptilia,et assiduitas ejus variat picturam :cor suum dabit in similitudinem picturæ,et vigilia sua perficiet opus.

29.  Sic faber ferrarius sedens juxta incudem,et considerans opus ferri :vapor ignis uret carnes ejus,et in calore fornacis concertatur.

Read complete chapter Ecclesiasticus 38