Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 38:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Honora medicum propter necessitatem :etenim illum creavit Altissimus.

2.  A Deo est enim omnis medela,et a rege accipiet donationem.

3.  Disciplina medici exaltabit caput illius,et in conspectu magnatorum collaudabitur.

4.  Altissimus creavit de terra medicamenta,et vir prudens non abhorrebit illa.

5.  Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?

6.  Ad agnitionem hominum virtus illorum :et dedit hominibus scientiam Altissimus,honorari in mirabilibus suis.

7.  In his curans mitigabit dolorem :et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,et unctiones conficiet sanitatis :et non consummabuntur opera ejus.

8.  Pax enim Dei super faciem terræ.

9.  Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :sed ora Dominum, et ipse curabit te.

10.  Averte a delicto, et dirige manus,et ab omni delicto munda cor tuum.

11.  Da suavitatem et memoriam similaginis,et impingua oblationem, et da locum medico :

12.  etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,quia opera ejus sunt necessaria.

13.  Est enim tempus quando in manus illorum incurras :

14.  ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,et sanitatem, propter conversationem illorum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 38