Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 37:21-32 Vulgata Latina (VULG)

21.  Verbum nequam immutabit cor :ex quo partes quatuor oriuntur :bonum et malum, vita et mors :et dominatrix illorum est assidua lingua.Est vir astutus multorum eruditor,et animæ suæ inutilis est.

22.  Vir peritus multos erudivit,et animæ suæ suavis est.

23.  Qui sophistice loquitur odibilis est :in omni re defraudabitur.

24.  Non est illi data a Domino gratia,omni enim sapientia defraudatus est.

25.  Est sapiens animæ suæ sapiens,et fructus sensus illius laudabilis.

26.  Vir sapiens plebem suam erudit,et fructus sensus illius fideles sunt.

27.  Vir sapiens implebitur benedictionibus,et videntes illum laudabunt.

28.  Vita viri in numero dierum :dies autem Israël innumerabiles sunt.

29.  Sapiens in populo hæreditabit honorem,et nomen illius erit vivens in æternum.

30.  Fili, in vita tua tenta animam tuam,et si fuerit nequam non des illi potestatem :

31.  non enim omnia omnibus expediunt,et non omni animæ omne genus placet.

32.  Noli avidus esse in omni epulatione,et non te effundas super omnem escam :

Read complete chapter Ecclesiasticus 37