Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 37:20-30 Vulgata Latina (VULG)

20.  Ante omnia opera verbum verax præcedat te,et ante omnem actum consilium stabile.

21.  Verbum nequam immutabit cor :ex quo partes quatuor oriuntur :bonum et malum, vita et mors :et dominatrix illorum est assidua lingua.Est vir astutus multorum eruditor,et animæ suæ inutilis est.

22.  Vir peritus multos erudivit,et animæ suæ suavis est.

23.  Qui sophistice loquitur odibilis est :in omni re defraudabitur.

24.  Non est illi data a Domino gratia,omni enim sapientia defraudatus est.

25.  Est sapiens animæ suæ sapiens,et fructus sensus illius laudabilis.

26.  Vir sapiens plebem suam erudit,et fructus sensus illius fideles sunt.

27.  Vir sapiens implebitur benedictionibus,et videntes illum laudabunt.

28.  Vita viri in numero dierum :dies autem Israël innumerabiles sunt.

29.  Sapiens in populo hæreditabit honorem,et nomen illius erit vivens in æternum.

30.  Fili, in vita tua tenta animam tuam,et si fuerit nequam non des illi potestatem :

Read complete chapter Ecclesiasticus 37