Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 36:6-20 Vulgata Latina (VULG)

6.  Innova signa, et immuta mirabilia.

7.  Glorifica manum et brachium dextrum.

8.  Excita furorem, et effunde iram.

9.  Tolle adversarium, et afflige inimicum.

10.  Festina tempus, et memento finis,ut enarrent mirabilia tua.

11.  In ira flammæ devoretur qui salvatur :et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.

12.  Contere caput principum inimicorum,dicentium : Non est alius præter nos.

13.  Congrega omnes tribus Jacob,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua,et hæreditabis eos sicut ab initio.

14.  Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum,et Israël quem coæquasti primogenito tuo.

15.  Miserere civitati sanctificationis tuæ,Jerusalem, civitati requiei tuæ.

16.  Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,et gloria tua populum tuum.

17.  Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt,et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.

18.  Da mercedem sustinentibus te,ut prophetæ tui fideles inveniantur :et exaudi orationes servorum tuorum,

19.  secundum benedictionem Aaron de populo tuo :et dirige nos in viam justitiæ,et sciant omnes qui habitant terramquia tu es Deus conspector sæculorum.

20.  Omnem escam manducabit venter :et est cibus cibo melior.

Read complete chapter Ecclesiasticus 36