Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 36:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,et ostende nobis lucem miserationum tuarum :

2.  et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua.

3.  Alleva manum tuam super gentes alienas,ut videant potentiam tuam.

4.  Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :

5.  ut cognoscant te, sicut et nos cognovimusquoniam non est deus præter te, Domine.

6.  Innova signa, et immuta mirabilia.

7.  Glorifica manum et brachium dextrum.

8.  Excita furorem, et effunde iram.

9.  Tolle adversarium, et afflige inimicum.

10.  Festina tempus, et memento finis,ut enarrent mirabilia tua.

11.  In ira flammæ devoretur qui salvatur :et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.

12.  Contere caput principum inimicorum,dicentium : Non est alius præter nos.

Read complete chapter Ecclesiasticus 36