Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 34:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Qui non est tentatus quid scit ?vir in multis expertus cogitabit multa :et qui multa didicit enarrabit intellectum.

10.  Qui non est expertus pauca recognoscit :qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.

11.  Qui tentatus non est qualia scit ?qui implanatus est abundabit nequitia.

12.  Multa vidi errando,et plurimas verborum consuetudines.

13.  Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa,et liberatus sum gratia Dei.

14.  Spiritus timentium Deum quæritur,et in respectu illius benedicetur.

15.  Spes enim illorum in salvantem illos,et oculi Dei in diligentes se.

16.  Qui timet Dominum nihil trepidabit :et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.

17.  Timentis Dominum, beata est anima ejus.

18.  Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?

19.  Oculi Domini super timentes eum :protector potentiæ, firmamentum virtutis,tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :

Read complete chapter Ecclesiasticus 34